Latin
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 110-2
Unproofread scanNot analysed yet
Et patre Democrito longè solertior, ire
Detortas Atomos jussit, quò pondera ferrent.
EXPROBARE viro nolim, quod &ipse libenter
Confessus vitium proprio emendare reperto
Nititur: haud illi probro est quòd desipit alter.
Culpam igitur veterem sileo; sed in hocce repertum
Invehor, &quàm sit fallax &inutile, dicam.
Nam vel cuncta simul corpuscula sponte cadendo
Declinant simili descensu, &passibus aequis,
Atque parallelo motu sunt percita; tumque
Nil agit, ast eadem redeunt incommoda semper;
Semina quandoquidem disjunctim, ut diximus, ibunt,
Nec se unquam attingent: vel quaedam obliqua moventur,
Quaedam non; &sic, ut distant plurima formis,
Distabunt pariter motu: provincia cuique
Jam dabitur: bifidumque Atomi scindentur in agmen
Tramite currentûm obliquo, rectoque cadentum.
Unde ergò accipiunt proprii divortia lapsûs;
Etsi naturae paris, etsi nescia causae?
o Nam quaecunque pari sunt mobilitate, parique