# Anti-Lucretius 110-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/110-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/110-2

Et patre Democrito longè solertior, ire
Detortas Atomos jussit, quò pondera ferrent.
EXPROBARE viro nolim, quod & ipse libenter
Confessus vitium proprio emendare reperto
Nititur: haud illi probro est quòd desipit alter.
Culpam igitur veterem sileo; sed in hocce repertum
Invehor, & quàm sit fallax & inutile, dicam.
Nam vel cuncta simul corpuscula sponte cadendo
Declinant simili descensu, & passibus aequis,
Atque parallelo motu sunt percita; tumque
Nil agit, ast eadem redeunt incommoda semper;
Semina quandoquidem disjunctim, ut diximus, ibunt,
Nec se unquam attingent: vel quaedam obliqua moventur,
Quaedam non; & sic, ut distant plurima formis,
Distabunt pariter motu: provincia cuique
Jam dabitur: bifidumque Atomi scindentur in agmen
Tramite currentûm obliquo, rectoque cadentum.
Unde ergò accipiunt proprii divortia lapsûs;
Etsi naturae paris, etsi nescia causae?
o Nam quaecunque pari sunt mobilitate, parique

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
