# Anti-Lucretius 110

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/110

Unde simul nullis poterunt coalescere vinclis.
Riserat objectum fortè, ut ridere solebat
Omnia Democritus; sedenim non solverat unquam:
Et qui solvisset, manifesto lumine victus?
Pondere cuncta suo quoniam directa feruntur
Ad perpendiculum, ni causa suborta vetabit.
At puro in Vacuo quae causa suborta vetaret?
Nam placidus ventis cùm coelo decidit imber,
Gutta nequit superas praecurrens sistere guttas,
Aut quatere à tergo, pulsasve reflectere sursum.
Sed neque transversas unà secum ima petentes,
Ordine quo primùm liquidis sunt nubibus actae,
Ulla ferire potest, aliisve per aëra necti.
Haec reputans & mente cavens Epicurus acutâ,
Declinare Atomos ait, & descendere motu
Obliquo. Sic fortuitis occursibus ansam
100. Praebuit; optatisque ratus nil defore tandem,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
