# Anti-Lucretius 114

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/114

Ergò declinant Atomi; sit serva Voluntas,
Si non declinant. At ridiculum esse probavi
Clinamen. Quod si facilis concedere vellem,
Hinc libertatis nunquam peteretur origo.
Singula ponamus deflecti semina. Quid tum?
Hinc homo liber erit, dicis. Quae copula nectit
Haec effata? Nihil video, quod suadeat unum
Ex alio nasci: quin & contraria cerno.
Nam si declinent Atomi per Inane vagantes,
Naturâ, propriis & viribus, ac sine causa,
Declinant ideo, quia declinare necesse est.
Aut si, dum currunt ita, libertate fruuntur,
Quam dare corporibus possint exinde creatis,
Tunc non solus homo tali potietur honore
Qui proprius mentis tamen est, velut ipse fateris;
Libera erunt pariter quae corpora cunque videmus.
Unda per acclives proprio non pondere ripas
Curret, at interdum stagnans resupina sedebit.
Non nunquam errabit stipulis innoxia flamma,
Invisasque domos tantùm, vel ligna cremabit,
Si volet. Iste lapis quem immotum mille per annos
Saecla vident hominum, summo de culmine turris
Sponte cadet, cùm stare loco fastidiet alto.
Si libeat Soli, Sol non orietur; & umbras
Pellere nocturnas Luna indignata negabit.
Quidquid in Orbe vides, ne jam contingere casu

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
