# Anti-Lucretius 115

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/115
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/115

Ne vi Naturae, ne motu denique dicas,
Verùm ex arbitrio, propriâque libidine rerum;
Si dotem eximiam, quâ gens humana potitur,
Omnibus ex aequo rebus Natura creatrix
Indulsit, proprio neque nos hoc munere donat.
SED libertatem cunctis dum prodigus aequè
Corporibus tribuis, cur nobis invidus aufers?
Nam, bene si memini sectae documenta profanae,
Quidquid agas, licet ipse putes te posse reapse
Non agere id quod agis, solius Materiae vi,
Atque ignoratis impulsibus illud agetur;
Nec poterit non esse quod est: quia sive movetur
Obliquè, seu recta meat, non libera currit
Materies, aequè nobis causa unica motûs,
Ac Soli & Lunae, lapidi, fluvioque, vel igni.
Propterea nobis indeclinabile Fatum
Incumbet: Fatum omniparens, cui tanta potestas
In Superos ipsumque Jovem celebrata Poëtis,
Quanta Jovi Superisque in nos olim esse putata est, Hoc detestatus simul adstruis, omnia motu Materiae dum vis fieri & clinanime caeco Ac solas Atomos interno pondere pressas instituis rerum causas, quaecunque genuntur. QUIN etiam nil fortuitò contingere posset. Unde ruit Casus Divûm pater atque hominum rex Ille tuus. Neque enim casu est quod jam esse necesse est.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
