# Anti-Lucretius 117

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/117

In praecedentes ruere & concrescere lapsu.
CALLIDUS effugium tentat Gassendus Inane,
Nec quidquam auxilii convicto fert Epicuro,
Qui per se constare Atomos, per seque moveri
Dixerat, & variis tantùm distare figuris.
Ocior has inter nam si, vel tardior una est,
Naturâ similes Atomi non ampliùs ergò
Dicentur. Quae causa novi discriminis illa
Esse potest? Quaenam velocibus addidit alas,
Ut caderent multo citiùs, pigrisque negavit?
Plusve minusve graves, inquis, confingere possum.
Sic variis dederas consistere posse figuris,
Quod falsum ostendi, nullo si auctore creantur;
Nec minùs à rectâ, quod ais ratione recedit.
Corporibus cunctis gravitas pro mole profectò
est.
Mole ergò distant Atomi, si pondere distent.
Et quia particulis constant, levis altera paucas
Particulas sortita fuit, gravis altera plures.
Inter eas Natura parens divisit iniquè
Materiem, exiguis parcissima, prodiga crassis.
270Si causam agnoscunt, varias sic esse fatebor;
Talia sunt etenim quae corpora cunque videntur:
Si non agnoscunt, varias sic esse repugnat.
ADDE quòd in Vacuo caderent si corpora prima,
Quanquam impar illis gravitas fortasse daretur,
375 Undique deciderent simul omnia tempore in unoIncludas vitreo plumam lapidemque canali, Aëre subtracto; plumam, lapidemque videbis Protinus aequato pariter descendere lapsu

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
