Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 118
Unproofread scanNot analysed yet
Causa priùs fuerat discriminis obvius aër,
Qui findendus utrique venit, plumaeque cadenti,
Juàm lapidi certè magis atque diutiùs obstat.
Sed nihil in Vacuo fungetur munere tali:
Perpetuò penetratur enim, dum nempe solutus
Ac rorem simulans Atomorum decidit imber.
Quin etiam aeterno si praecipitantur ab aevo,
Ac simul immensos percurrunt semina tractus,
Nullum posterius, nullum prius ire licebit.
Nam quae causa moram faceret per inane quietum
Postremò lapsis? Regio fortasse remota est
E quâ proveniunt, longeque remotior illâ
Unde priora cadunt? Vel sunt dimissa profundo
Tardius è vacuo? Mensuras quis ferat autem
Immenso in Spatio, atque aeterno in tempore tales
Quae rem finitam signant? Quis proxima centro,
Sive remota loca, aut centrum quis totius ipsum?
Daedale, cur proprio vagus erras in labyrintho?
Hìc tibimet via caeca, &inextricabilis error.
Dicis in immenso nullum consistere centrum,
Et meritò: nunc ut praegrandia corpora formes,
In centrum attractas Atomos concurrere dicis:
Centrum est, &non est. Pugnas tecum ipse, Lucreti.