# Anti-Lucretius 119-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/119-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/119-2

At non esse potest aliquo sine vortice centrum:
Et pariter nullus fluido sine corpore vortex.
Unde necesse foret, caderent si pondere quodam
Semina, vorticibus multis in plurima centra
Detrudi, variae facerent ut molis acervos;
Quod placido in vacuo nunquam sperare licebit.
CORPORA jam formata etenim posuisse necesse
Et fluida, & motu circùm exagitata perenni,
Antè graves Atomi quàm sint ac centra petentes.
At quoniam ex Atomis corpus per inania lapsis
Conflatur, motus Atomorum anteire nequivit:
Nam tunc non essent, ut ais; primordia rerum.
Ergò per medium si delabuntur Inane,
Nec reperire queunt, imò nec quaerere centrum.
Huc etiam accedit, quod fusiùs antè docebam
Cùm de infinito canerem; & revocasse juvabit,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
