# Anti-Lucretius 119

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/119

Unde metalla doces & arenam & saxa creari;
Quodque fluit globulis queis manat liquor aquarum:
Nec cessare potest; quia nunquam cessat origo
Praecipitis motûs, immensaque copia rerum.
Sic aliis alias cumulari semper oportet,
Ac superaddi Atomos aeterno pondere pressas.
Crescere in immensum Tellus glomeramine tanto
Debuit, & vastam ferre ultra sidera molem.
Cur fines intra certos se tota coërcet?
Cur alibi passa est simili ratione modoque
Solis & astrorum praegrandia corpora coelo
Formari? Nam illic amplissima principiorum
Congeries aptanda fuit. Cur Luna, perinde
Ac Tellus, Atomis etiam concrevit aduncis?
Cur & Saturnus cum lucifero comitatu;
Magnus & ipse suâ stipatus Jupiter aulâ:
Mars & Mercurius; nec non, gens rara, Cometae?
Sunt igitur Mundi tot centra, quot astra videntur?
Quàm distracta fuit gravitas; quàm scissa tot inter Immensi partes Vacui? Quot Somnia fingis! Centrum ubi non fuerit, gravitas ibi nulla profectò.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
