# Anti-Lucretius 121-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/121-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/121-2

Sideris effluvio manat, ceu flammea quaedam
Progenies. Nativa quidem & validissima longè
Vis illa est, quâ se tot lucida tela diei
Diffundunt circùm, nec se diffundere cessant:
Et vastum rapido pervadunt aethera motu.
Insita materiae gravitas si causa perennis
Est motûs, ergò radii gravitate feruntur.
Aspice, ut hi motus ambo in contraria vergant.
Extremis gravitas ad centrum tendit ab oris;
Lux autem extremas à centro tendit ad oras.
At nullum per se corpus grave, seu leve credas.
Neutrum etenim Ratio, neutrum Experientia firmat.
MATERIES omnis, quaquà spectare lubebit,
Mobilis est per se, non per se mota: neque ullam
Affectat Mundi partem, superamve vel imam,
Aut laevum dextrumve latus; quocunque cietur,
Huc properat; nec motum ambit placidamve quietem;
Neutrum praeponit, sed idonea semper utrique est.
Quidquid enim vel stare potest, vel quoslibet aequè

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
