Latin · Dactylic hexameter
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 122
Unproofread scanNot analysed yet
Suscipere impressos motus, lentosve citosve,
Atque huc atque illuc ferri discrimine nullo;
Dum manet incolume &naturam servat eandem,
illum;
Non habet unde modum magis hunc quàm seligat
Sed qualem accepit retinet: nil se movet unquam,
Ni quoddam in se se lumen Rationis &artem
Discernendi habeat, quà destituuntur inertis
Semina Materiae, sensu pollentia nullo.
Cùm videas igitur certâ ratione moveri
Corpora, continuò motricem intellige causam.
Nam mutare situm, sine causa, qui sibi primùm
Contigerit, res nulla potest. Quae causa cadendi
Est Atomis igitur, vexant quas nulla profectò
Corpora, nec circûm tangunt, nec desuper urgent?
In quocunque situ fuerint, ubicunque locorum,
Et quocunque modo; sic &perstare necesse est.
NUNC autem cùm Materiae sint omnia plena,
Idcirco Terram versum properare videmus
Corpora. Nam praeter, quae nos circumfluit, auram,
Aura fluit longè subtilior, incita miris
Et tenuata modis, velut aëris ipsius aër.
SALVE Elementorum pars subtilissima, summae
Dexteritatis opus, summi simul instrumentum
Artificis; gaudens humanos fallere sensus,
Ut fabri manus ipsa, &solâ mente videri:
Materiae flos &sanguis, diffusus in omnes
Corporis immensi venas: Tu filia primùm,
Nunc genitrix motûs: Tu cunctis didita membris
Vasto vivere das, animalis spiritus, Orbi.
Te sine nullus honos rebus: procul iret in auras
Dissiliens Tellus: firmâ tu mole revinctam
Comprimis; ac si quo terrestria corpora nisu
Desertâ sursum effugiant statione, retundis,
Et pulsata suo festinas reddere centro:
A te pondus habent; à te gravitatis origo est.