# Anti-Lucretius 123

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/123
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/123

AMBIT enim Terram & pigrà se mole moventem
Abripit increpitans valido tenuissima pulsu
Materies; circaque suum torquerier axem
Dum jubet, ac celeri correptam turbine volvit,
Volvitur ipsa comes, gyroque rotatur eodem.
NON tamen ex illo gravitatem accedere motu
Crediderim; nam cùm Terram liquor ille volutans
Usquè parallelis nostros premat orbibus orbes,
Communemque habeat cum Terrâ turbinis axem,
Cuncta parallelo caderent tibi corpora lapsu.
In Tropicis igitur, Tropicorum pondera centrum
Non Terrae appeterent; nullo discrimine, rectus,
Quacumque inciderent, semper foret angulus axi.
Nec tamen id fieri certâ ratione patescit.
Causa ergò gravium casûs aliunde petenda est.
ABDITA Naturae penetralia, viscera rerum
Ingredimur, Quinti; dictu res ardua, cunctis
Unde haec corporibus veniat propensio. Quòd si
Haec tibi non firmo stabit Sententia gressu,
Ast opifex motûs solertior, aspice, quanto est
Nostra haec materies, Atomis & certior istis.
PRINCIPIO Terram liquido qui vortice
cingit,
Aetheris oceanum in multas fac mente secari
Pyramidum formas; quarum pars latior altè
Surgit, ad extremas pertendens vorticis oras;
At centro collecti apices junguntur in imo.
Illae omnes se se invicto certamine librant,
Lentrifuga virtute pares; quia materiae vis
Omnibus est eadem: quòd si qua est viribus impar,
Protinus exsuperant aliae, & subsidere cogunt,
Dum suspensa suas aequarint singula vires.
Ast ubi Pyramidem penetravit corpus in unam
Mole suà quantum est, tantum de centrifugâ vi
Detrahit; ingenitâ nam formâ particularum
Aequare aetherios tardo nequit agmine cursus.
Ergò deprimitur, quae molem includit inertem,
Pyramis; incumbunt vicinae adiguntque deorsum;
Undique enim à centro nisu majore recedunt.
Haec depressa pigrum tuditando corpus adurget,
Castigatque moras, repetito verbere retro
soo Praecipitans; versusque apicem propellere certat,
Qui Terrae tenui contingit acumine centrum.
PRAETEREA rapido Tellurem turbine vortex
omni,
Circumagens, pariter latere undique pressus
in orbem.
In sphaeram, aut sphaerae similem glomeratur
Nam quà fortè minùs premeretur, scilicet illac
Efflueret, Terramque ignotis traderet undis.
At quoties latere ex omni pariterque, rotunda
Comprimitur moles, vis undique facta per omnes
Ad centrum radios concordi tramite tendit.
61o Sic grave Pyramidi immiscens se corpus, abire

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
