Latin
LIBRI QUARTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 126
Unproofread scanNot analysed yet
Instat enim aura sequax, nec definit ictibus ictus Congeminare, fugamque fugâ premit usque fatigans. AT cùm librantur magis aut minùs inde gravescunt Corpora, particulis quòd sint minùs aut mage mixtis Aethere: non quòd eas vacuum per frusta recisum Segreget, ac nihilo saturas rarescere cogat: Sed quia quidquid habent propriae terrestria molis, Hoc toto ad centrum pelluntur; at aetheris illa Si quid habent, toto hoc supera ad laquearia tendunt.