Latin · Dactylic hexameter
127
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 127-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm simul ascendunt latices; fundoque relicto
Alta petunt, recidunt; surguntque, caduntque
vicissim;
Maeandrique cavi sinuosa volumina tandem
Percurrunt faciles, atque uno &simplice motu.
Haud secus, extremâ pannum si tinxeris orâ,
Paulatim è vasis fundo levis unda feretur,
Et pannum latè diffusilis imbuet omnem;
Donec summa petens labro destillet ab alto.
ERGO aër levis aut gravis est ratione propinqui
Corporis; &quanquam currentis ab aetheris orbe
Centrifugo semper leviorem suscipit ictum
Quàm liquor omnis aquae, tamen illum deprimit ignis;