# Anti-Lucretius 127

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUARTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/127

Aut gravis illa suo sit pondere: sed quia centrum
Versus, inaequali pulsu ac ratione feruntur.
Haud secus ac geminas triplicato stamine lances
Cernis in ambiguo suspendi, ac vincere neutram,
Aut vinci; donec posito, si fortè lubebit,
Alterutram digito depresseris, aut onus ipsi
Injicies aliquod; nam tunc onerata repentè
Praecipitat, filumque trahens assurgere cogit
Adversam. Parit oppositos causa unica motus.
Quantumvis grave sit corpus, graviore propinquo
Fit leve: vanescit majori pondere pondus.
Quàm grave sit lignum, quanto cadat impete,
nosti;
Cùm ruit in sylvis ventorum turbine magno
Traxinus, aut crebrâ truncum percussa securi:
Hanc tamen in fluvium mittas, ecce ima relinquet
Ociùs, ac totis sursum revometur ab undis:
Aëre quòd lignum grave sit magis, at minùs undâ.
NAM levis est aër, si pleraque corpora cernas;
Ipse gravis: viden è puteis ut ab aëre jussas
Antlia tollat aquas? Et hydrargyrus ipse, metallis
Post aurum cunctis gravior, si clauseris illum
In vitro, paulum subsidat lentus & aegrè,
Descensu dubio, ac demitti sponte recuset
Magnâ parte sui; tubulo cùm subtus aperto
Funditur in lancem: suspensus denique restet,
Et maneat propriae oblitus gravitatis in alto;
Ventorumque vices illic, & amabile sudum
Mobilitate suâ, & certos praenuntiet imbres?
Exteriùs viget aëriae pressura columnae;
Interiùs nulla omnino quae deprimat aura est,
Tum pleno si fortè cado siphona videbis
Immersum, assiduo vix haustu educitur aër,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
