# Anti-Lucretius 128

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 128. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/128

Ipsaque in exiguos rarescens unda vapores.
Haud aliter sensim tollunt se nubila coelo;
Quae matutinis vespertinisque videntur
Temporibus, fumi in morem, consurgere terrâ,
Saepius è pelago, fluviis lacubusque, vel udis
Vallibus & pratis, ubi largius incubat humor.
Partibus aëriis quia tunc fit rarior unda,
Et minùs aetherii persentit verberis ictum;
Erigitur super, atque loco sibi cedere cogens
Paulatim it sursum; coeloque potitur aperto.
Tum solito gravior nobis ostenditur aër
In tubulis, quos hunc ars mira paravit ad usum.
Mercurii molem quia tum, quâ parte patescunt,
Opprimit incumbens; & quâ clauduntur inanes
Aëris, urget in hanc, sursumque ascendere cogit.
Particulae verò surgant cùm semper aquosae
Quas magis atque magis Phoebi rarefacit aestus
Fervidior; tantum in numerum regionibus altis
Conveniunt, ut jam nequeant consistere seorsum:
Frigus ibi sedenim, ne pergant altius, obstat.
Ergò se tandem per mutua vincula nectunt:
Et sic in guttas parili magis aëre densas
Cùm rediere, cadunt. Simul aër ipse resurgit;
Inferiora tenet quoniam liquor. Ociùs imbres
Labentur coelo. Sed Mercurium antè videbis
Ejusdem in longo tubuli descendere ramo:
Exterior siquidem minùs illum jam premit aër
Parte ex opposita. Quin ipse metallicus humor

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
