# Anti-Lucretius 13

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, QDAXARACOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/13

Persidus; ignotis moribundam linquit in oris,
Ac duplices frustra tendentem è littore palmas.
NULLA quies animo Phaedrae cùm vidit agrestem
Hippolytum, nulla esse potest, ni vicerit acre
Pectus, & in thalamos persuaserit ire paternos.
Usque adeò insanit, tam diro carpitur igni
Filia Pasiphaës! Ergò contenta peribit,
Cogeturque mori! Sed non morietur inulta:
Privignum insontem perdet. Quot crimine ab uno
Crimina? Quot pravo cumulati in corde furores?
NATUS ad arma furit Macedo; ni perdomet Orbem,
Ipse sui est impos; domitus nec sufficit Orbis.
Dic age, dic Pellâ cesset regnator in urbe,
Ac dominos Asiae Persas patiatur & Indos;
Quòd tibi deterior tranquillâ pace videtur
Gloria, tot curis, tam multo sanguine parta.
Nonne vides magni quid Caesaris una cupido
Turbarum excivit populis, quot in Orbe tumultus?
Quot nutu quassata viri sunt moenia, gentes
aversae, quantis fluxit cruor undique rivis;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
