# Anti-Lucretius 132-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 132. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/132-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/132-2

Credet aquas, aestu faciles quocunque resolvi,
Naturâ duras, alieno ardore fluentes:
Ceu gummi nobis, & pix & cera videntur:
Et qualem fore credis aquam, si Phoebus abesset
Annos tres, & continuâ sub nocte jacerent
Stagna, lacus, fontes, & mobilis aequora ponti.
Ut rem quisque videre solet, sic aestimat ejus
se est.
Naturam, & proprium statuit, quod moris apud
Porro neuter aquis status est, quem dicere possis
Innatum: namque unda fluit, motantibus intus
Partibus ignitis; glacie constricta rigescit,
Partibus ignitis illinc abeuntibus. Unde
vicissim.
Corpus idem atque unum lapis est, humorque
Ecquid durius est, rigidi quàm robora ferri?
Dura tamen ferri solvuntur robora flammâ.
Igne volatilius toto quid in Orbe videtur?
At silice in durà vinctus desesque maneret
Semper & ignotus, tandem ni claustra paterent
Conflictu chalybis, quo percutiente solutus
Emicat; attriti mordet fragmenta metalli,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
