Latin · Dactylic hexameter
136
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 136
Unproofread scanNot analysed yet
Contra naturam gravitatis, juraque centri,
Ni tacitè sub humo radix crinita latentem
Sugeret, ac fibrae circùm suprâque vocarent?
Sic paulum immersos aqua percolanda repentè
Cernitur insolito cursu transcendere pannos.
HAEC tu dum enarras, quod erat dubitabile,
ponis;
Scilicet attractu fieri: secus omnia fiunt.
Corpus enim quodvis involvitur atmosphaerâ,
Hoc est, effluvio subtili particularum,
Quae semper magis aut minùs effunduntur in auras,
aër,
Unde retorquentur, quoniam illas reprimit
Compulsasque adigit, quantùm compellitur ipse.
Quòd si, dum volitant, fortè in corpuscula quaedam
Inciderint, ea corripiunt, nisi massa resistat,
Et motûs in centrum abigunt vi simplice pulsûs.
Sic gutta è ramis pendens, cùm decidit imber,
Orbe suos tenui sustentat gemmea casus;
Sic cohibetur aqua in tubulis constricta minutis;
Sic interceptus gemina inter vitra, recessus
Nititur in caecos, tardus licet, humor olivae:
Partibus ex aliis validè quia pressus, ab illâ
Non itidem, certè concedere debet in illam.
Ast olea inter se quando aspirare videntur
Cominus, injiciunt sibi vincula; dum fugit aër
Qui medius, verùm qui suprâ, incumbit &urget:
Quid mirum, citiùs quòd se per mutua jungant?
Magnetem qui spectat, habet clarissima pulsûs
Argumenta. Vide, chartam si texeris albam
Pulvere quem ferro detraxit lima minutum,
Affinis quantùm valeat praesentia saxi.
Undique Materies oestro quasi percita currit,
Vorticis in morem, formans concentrica circùm
Agmina, demonstratque vias quibus intrat, &exit
Effluvium, geminosque polos: tum pendula ferri
Massa triplo gravior lapidi se se applicat ultro.
Caetera quae cumulas, suprà jam evicta patescunt.
Ergò tuum ingenio systema superbit inani.
HAUD ego (Neutonus clamat) systemata fingo. lle quidem haud fingit, sed dudum ficta coaptat.