# Anti-Lucretius 137

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/137
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/137

Virtutem occultam, & caecos in corpore sensus
Debet Aristoteli; Vacuum tulit ex Epicuro,
Ast utrumque logi: proprium tamen ille duobus
E nihilis Totum conflat, mirabile dictu!
Cartesio bellum indicens, qui cuncta volebat
Mechanicè fieri, pulsuque a Mente profecto.
Hic aliis nonnulla quidem emendanda reliquit;
Idque lubens fateor, non omnes omnia possunt.
Erudit ipsa dies, aetatem corrigit aetas;
CI nova monstrantur studio quaesita per annos.
Sol patitur maculas, Lunâ occultatur opacâ
Interdum, saepe & velatur nubibus atris:
Isquè tamen lucis pater est, manet interea Sol.
Ergò Cartesium temerè insectantur & urgent,
Qui nihil obtrudunt nisi somnia Fatidicarum.
Nec redimit genus hoc vitii perfecta Mathesis.
Scilicet illa modos tantùm describit agendi,
Naturam verò non investigat agentis.
Cùm fieri possit numeros det ut Algebra rectos,
Absurdo ad libitum posito quasi certius esset.
At Sophiae est causas, non tantùm effecta notare:
Dux Veri Sophia est; Sophiae germana Mathesis;
Ambae concordem gaudent impendere curam;
Utraque naturam complectitur, altera manca est.
Motum hunc si casu fieri vel amore docerem,
Haec habuere suos etenim commenta patronos)
Turbinis aut instar crepitantibus ire flagellis
Sidera percussa, & variâ vertigine volvi;
Si canerem aurigas illis assistere Divos,
Credidit ut coeli plerumque ignara Vetustas,
Et cursum inter se pactum servare regendo;
Si fretus Ptolomaeo, operosos orbibus orbes
Adjicerem, usque novis coelum intricans Epicyclis;
Legitimos possem numeros implere: quid inde?
Veraces numeri, mendax at causa subesset.
Talis erat Physicae facies, cùm obscura perosus
Cartesius lucem induxit, larvasque fugavit, ipse Geometriae princeps, at subditus illi;
Atque viam Veri munivit ad ardua templa.
Ast ubi vorticibus totum ferviscere coelum
Edocuit centrum fugientibus, unde repulsae
In Solem sphaerae, rectà tamen ire vetantur,
Flumine centrifugo quoniam rapiuntur & ipsae;
110Nil dixit quod non probet experientia motûs

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
