# Anti-Lucretius 138

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 138. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/138
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/138

In gyrum, certaeque super libramine leges;
Quod non sit facile intellectu, quodve repugnet.
Tu, Neutone, secus; dum vim per inania inanem
Pro radice locas. Numera, metire, reforma,
Nam quis te meliùs possit? Verum adjice Vero;
Plaudemus, justumque tibi Paeana canemus.
Duri-ne, an molles, quibus omnis conditur aether,
Sint globuli, possint servatâ lege Kepleri,
Ovatâ circa Solem vertigine volvi,
Vorticulosque suos agitare in vortice magno,
Contemplare; tuo pendemus ab ore docentis.
Thessala sed nusquam per te commenta resurgant.
Namque Deus, non Materies, par esse movendo
Cernitur; hanc legi Mentis parere necessum est.
SI nunc, rite memor, quae sunt evicta remensus,
Omnia colligere, inque unum componere fascem
Non refugis, Quinti; quàm longè dissita Vero
Sint Epicurei vatis mendacia, nosces.
Tot talesque Atomos quas stare haud posse probatum est, Effingit: motum his, quem funditus esse repugnat, Esse jubet. Quid respondes, facunde Lucreti? Ecce immota tibi pendent exordia rerum In Vacuo. Quàm vasta quidem, sed quàm irrita languet
Materies! Quis habet sopor, aut lethargus inertem?
Libera sunt spatia, & certè non obstat inane.
Torporem in pleno timuisti; nec minus illum
In Vacuo reperis. Verùm si montibus ornos
Carmina, si possunt coelo deducere Lunam,
Deduces Atomos, etsi gravitatis egenas.
1140Dic, age, descendant: ut solem & sidera fingas;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
