Latin · Dactylic hexameter
139
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 139
Unproofread scanNot analysed yet
Ut circumfusus Tellurem investiat aër;
Ut magnam Oceanus partem Telluris inundet;
Ut se se attollant montes; ut gramina campis,
Ac sylvae crescant; habitentque animalia Terras.
Nil agis: ecce sedent Atomi, semperque sedebunt.
FINGITUR Alcides, Lernae dum vinceret Hydram
Multiplicem, clavâ &ferro metuendus &igni,
Vix unum exsecuisse caput, cùm sanguine ab ipso
Ecce novum linguisque minax &dentibus uncis
Prodierat subitò: nec jam spes certa triumphi:
Nil caedes, ictusque juvant. Stetit acrior Heros
In redivivam hostem; secundaque vulnera flaminis
Exurens, tandem oppressit reparabile monstrum.
Haud secus Impietas, quamvis ad praelia Numen
Usquè vocet, semperque novos exasperet angues,
Unius cadet aetherio rationis ab igni.
JAM verò censes Atomos resilire coactas
Continuò sursum attolli, cùm fortè cadendo
Perculerint alias discordes, ac minûs aptas
Nexibus. Haec autem Vero sententia pugnat
Multimodis. Primò sequitur nullum esse liquorem,
Ac nihil in Mundo fluidum potuisse creari.
Scilicet è globulis fluidi genus omne liquoris
Levibus ac prorsum tersis exstare docebas:
Particularum etenim de mobilitate fluorem
Totius nasci constat. Tollatur ab illis
Mobilitas, ecce incipiet concrescere totum.
Ni tersae fuerint, ni leves atque rotundae,
Perpetuo inter se vix possunt fervere motu.
Sed ni compositae pariter glomeramen in unum
Et coacervatae, corpus formare nequibunt
Quale est aetherium, qualis quo vescimur aër;
Qualia sunt omnes maria involventia terras,
Ac super atque intus nostrum diffusa per Orbem.
Verum age, tot globuli magnum per Inane vagantes
Quo jungi potuere modo, ut coalescere in unum, Ac seorsum tantas possent compingere moles? Nam neque sunt furcis instructi, hamisque recurvis; Quales vis Atomos alias per mutua necti, quarum è conventu condensa vel aspera surgant. Plana superficies globulis: quacunque prehensos Dixeris, effugient; neque carpi aut carpere possunt: