Latin
140
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 140-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hìc te etiam demens Epicuri inscitia fallit;
Omnia qui sensu, nihil autem lumine mentis
Aestimat, erroresque novos erroribus addit.
Parietis offensu pila viribus acta resultat,
Contorsit quam reticulo circumundique tenso
Strenuus in nigrâ Juvenis validusque palaestrâ;
Eque solo, cùm lapsa fuit, sursum incita fertur.
Quapropter? Quoniam stratum pariesque resistunt,
Acceptâ motûs aliquantâ quarte; pilamque
Nonnil flexibilem (quo constat elastica virtus)