# Anti-Lucretius 140

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 140. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/140

Est ea nam tereti sua dos innata figurae.
Ergò cùm globulus globulum percussit, ab illo
Protinus exiliens Vacui suprema petivit.
Discordes igitur cunctos fateare necesse est;
Quoque magis similes, minùs hoc compingier aptos:
Hinc ideo nullum fieri potuisse liquorem.
Si propriâ dicas tandem gravitate relabi,
Quanquam per Vacuum cogi renuêre cadendo,
Et sic in centro seliciter esse coactos,
Extemplo regeram: nostris haec fabula telis
Profligata jacet, toties cur victa resurgat?
Non hìc res, ut sunt modò, sed primordia rerum
Quaerimus, & motum qui primitus illa coëgit.
Non erat in vacuo gravitas, hoc rite probavi.
amque probo globulos nullis coalescere posse
Motibus; idcirco quia si motore carentes
Vi propriâ & quocunque modo per Inane feruntur,
Protinus aversi, cùm se tetigere, recedunt.
Quinti,
VERUM, quod mirere magis, dulcissime
Quem perhibes ille ipse nequit globuli esse resultus.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
