# Anti-Lucretius 141

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 141. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/141
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/141

Paulum complanant, ac firmâ mole retundunt.
Hoc pila non faciet, si fluxa in retia fortè
Inciderit; motum quia sorbent protinus omnem:
Non faciet, vel si lapidem glans plumbea tundat;
Dilatatur enim, quia mollior: hujus & omnes
Particulae nimio quassae violenter ab ictu,
Mutavere situm. Nec verò ferrea valde
Glans resilit, quoniam nimio durata rigore est.
Hinc duo junge simul, vera ut sit causa repulsus,
Quo corpus remeare eadem vestigia retro
Cogitur, obliquum vel saepe refringere cursum:
Scilicet, ut partim sit durum, & flexile partim,
Atque ita conflictu paulum mollescat in ipso.
HIS animadversis, jam res tibi clara patebit.
Si per Inane cadens Atomus contundere posset
Praecurrentem Atomum, qui posse resistere credis
Offensam? Certè statio nec firmior illi est,
Nec robur majus: descendunt viribus aequis,
Aequali sunt mole, viam sectantur eandem.
Si staret, minimè illapsam reflectere posset;
Ergò, cùm fugiat, multo minùs icta resistit.
Per motûs igitur leges quid fiet utrinque?
Aut necti poterunt faciles; ac tum simul ibunt:
Aut minimè poterunt necti; tumque impete facto
Labentur seorsum. Veluti de nubibus atris
Undique praecipitans ruit arvis noxia grando,
Et vitem ferit ac segetes & tecta domorum.
PRAETEREA, Virtus non est ut elastica possit
Alterutram sursum, verso in contraria motu,
Pellere. Ponis enim naturae inflexilis omnes,
Ac summè duras Atomos, summeque rigentes.
Ergò, ut se feriant, nunquam resilire valebunt.
Nunc autem, quia vorticulos in vortice magno
Ponimus innumeros, qui semper aguntur in orbem,
Expositu facile est, cur corpora saepe resultent;
Qualis humum repetens, pueris jactantibus, altè
Tollitur, atque iterum pulsatur in aëra follis:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
