# Anti-Lucretius 142-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/142-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/142-2

Aëris interiùs pressi cùm flamma suborta
Explicuit minimas & solvit carcere partes.
Omnibus his etenim celer ac circumfluus aether
Insolitum tradit privato ex impete motum;
Ociùs ingrediens occlusos antè meatus,
Et laxata novis agitans corpuscula plagis.
At certè in medio nullum aethera ponis Inani:
Exulat hinc adeò, per quam congressa resultent
Semina, vel retro pulsentur, elastica causa.
ICTIBUS hisce tui nunc tandem eversa Lucreti
Fundamenta reor: siquidem gravitate negatâ
Seminibus, torpent aeterno languida somno;
Et gravitate datâ, nihil est quod gignere possint.
Nativos igitur motus in Materiae vi,
Fortuitos etiam nexus exclusimus omnes.
Nec ridenda minùs vani commenta Poëtae,
Sive parit, sive ire jubet primordia rerum.
Ergò nunc sileat tantisper, & ora pudore
Tincta tegat; donec revocem ad certamina victum.
Sed velut obsessae defensor strenuus urbis,
Cum videt adverso jam plenas milite fossas,
Diruta munimenta, ipsumque in moenibus hostem; Non se propterea dedit; quin acer in arcem Confugit, & vallum sudibus praetexit acutis; 1290Hinc prorumpit adhuc, hinc tela novissima torquet:
Sic per inexhaustas accensa cupidinis artes
Impietas alio renovat sub vindice pugnam.
Sed, quocunque Deum fugiens penetraverit, audax
Insequar, ipse manu nova sepimenta revellam.
ERGO si spretis tandem castris Epicuri
Xeinophanemve ducem, aut Spinosam transfuga adires, Perquirens in Materiae non partibus ipsis Divisim sparsis, at summâ & corpore pleno, Principium motûs, tibi non melioribus irent 13co Auspiciis nova bella, novus labor. Undique surgent Argumenta tuae penitus contraria menti. Quocirca serves animo, monitusque revolvas, Impulsu corpus duntaxat posse moveri; Nec fore, tot calles inter quibus undique cinctum est,
Unum ut sponte ineat, par omnibus aequè ineundis.
Ergò nisi in motum, causa impellente, feretur,
Stabit iners, placidumque suâ in statione manebit.
ESTO, inquis, pellatur: at est fortassis in omni
Materiae textu motûs aeterna propago;
1310Quà fit, ut impulsum vicino à corpore corpus Corpora consimili vicina reverberet ictu; Detque quod accepit, tali ratione modoque, Ut nec principium, nec finis motibus insit. Quàm citò, quàm facilè, ô Quinti, lucem effugis ipsam;
Et documenta tuo labuntur pectore nostra!
Non potes impulsus illos admittere semper
Acceptos, semperque datos, quin singula ponas
Corpora cùm dederint plagam, accepisse priorem;
Nec potuisse dari, quae non accepta fuisset.
Propria conditio est igitur naturaque motûs,
Traditus ut fuerit. Debet procedere semper
E motore aliquo, ceu filius è patre nasci.
Ergò in Materiâ cùm sit, transfusus in illam

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
