Latin · Dactylic hexameter
144
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 144-2
Unproofread scanNot analysed yet
Materies, nullam omnino sic esse fatendum est,
Quae propriis unquam se viribus erigat ultra
Vires Materiae, &valeat traducere motum;
Ni susceptum ab eo, motum qui gignere possit.
CERNIMUS assidua Solem vertigine volvi,
Turbinis in morem directi semper ad Euros.
At Sol converti poterat constanter ad Austros.
Quid vetuit rem sic fieri? Solisne voluntas,
An lex Materiae? Solem si velle putabis,
Graeca superstitio grates tibi laeta rependet.
Si lex Materiae; tali ergò lege necesse est
Impetus ut semper calidis aversus ab Austris,
Omni in Materiâ per se contendat ad Euros.
Hoc, vel si taceam, experientia sola refellit.
Motus enim partes Mundi contendit in omnes.
Materiae non est igitur convertere motum.
Et quia nullus erit nisi sit conversus in illud
Hocve latus Mundi, victus fatearis oportet
Ex illo motum accepisse ut funditus esset,
Unde etiam accepit talis vel talis ut esset.
PRAETEREA, quidquid naturâ tale videtur,
Illius ut nequeant esse uno tempore partes,
Ast aliae veniant semper semperque creentur
Post alias, aeternum illud sibi fingere nemo