# Anti-Lucretius 144

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 144. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/144

Advenit causa ex aliqua: quae causa profectò
Non est Materies, non est brutum & rude corpus.
Nam si esset, quî feligeret, rationis egenum?
Materies adeò vel motum extrinsecus hausit
Ex aliquà re in incorporeâ, mentisque potitâ;
Vel partem sanè quamdam illius esse necesse est,
Quae nulli acceptum referens, in caetera motum
Corpora distribuat: sed motum diximus antè
Transfundi; quare hîc subitò sine patre repertus?
Nonne etiam pars Materiae, quaecunque sit illa,
Corpus erit rationis egens, ac persimile illi
Quod modò fassus eras per se non posse moveri?
Ergò, ut Materiae pars nulla est, quae mera non sit

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
