# Anti-Lucretius 145-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/145-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/145-2

Neutra potest ergò per se, aut aeterna vocari.
Utram etenim natam dices, utramve parentem?
Non aeterno etiam tempus prolabitur aevo;
Quando ex particulis (memini me dicere pridem)
Semper progenitis constat, semperque caducis.
Ver, Aestas, Autumnus, Hyems, annum ordine ducunt:
Inque vicem se se, Mundi argumenta recentis,
Excipiunt. Inter sibi succedentia nullum est
Quod non post aliud veniat: nullum ergò suâ vi
Tempus & usque fuit; nullum consistere posset,
Ni causae arbitrio, primum quoddam esse jubentis
A quo deinde fluant reliqua, alternisque recursent.
QUIDNI, respondes, nativo jure moveri
Omnia dicantur? Placeat conjungere motum
Corporibus, dotem ut propriam, nullius egebunt
Impulsu: frustra motûs quaeretur origo.
Talia de formis Atomorum Somnia nuper
factan
Jactantem audivi. Nolebas indiga fabri
Corpora; motoris pariter non indiga velles.
Unde ego jam notis sermonibus utar; & illa
Quo cecidere modo, facili cadet hoc quoque pulsu.
Si nativus erit per se se in corpore motus
Ut dos Materiae; qualis, quantusve, rogabo;
Quam versùs Mundi partem? Lentusne, citusne?
Rectus, an obliquus? Forsan curvatus in orbem?
Nam cuncti esse simul nequeunt; unum esse necesse est.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
