# Anti-Lucretius 145

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 145. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/145

Sanâ mente potest. Totum quodcunque vocamus,
Naturâ esse nequit diversum à partibus ipsis.
Nam Totum esse nihil nisi summam particularum,
Cernimus. Hinc motus si per se aeternus habetur,
Particulas omnes aeternas esse necesse est.
At, quae, dum loquimur, veniunt, ac temporis omni
Momento natae, nec heri, nec nuper, ut ipse
Credis, erant: non sunt aeternae, nullaque proinde
Aeterna est. Igitur, quod constat partibus illis
1370Perpetuò genitis, aeternum credere noli. Cur genus humanum jugi reparabile foetu, sesse novum, recteque putas? Hoc scilicet ipso,
Quòd sit perpetuò reparandum; ac filius esse
Debuerit, quicumque pater. Si filius; ergò
Non est aeternus: quia patrem, sive priorem
Agnoscit, quo proveniens exivit in auras.
Semina de arboribus, de semine provenit arbos.
Nulla arbos igitur, nullum quoque semen ab aevoSic ortum cepisse diem noctemque necesse est: Nempe dies noctem sequitur, sequiturque diem nox

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
