# Anti-Lucretius 146

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 146. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/146
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/146

Si talem aut talem dicas; alium esse repugnat:
Nam secus esse nequit, natura quod ipsa poposcit.
Sed motûs nullae species cum corpore pugnant:
Cur ergò hanc per se prae cunctis corpus habebit;
Aequo jure aliam per se cùm possit habere?
Hanc etiam, si per se habeat, variare nequibit:
Nam quod naturae est, nullâ est mutabile causa.
Sed motum semper variari posse videmus:
Ergò Materiae nativum haud esse fatendum est.
figuram
NEQUICQUAM objicias: ut qualemcunque
Certò corpus habet, quamvis nullam sibi certò
Vindicet ante alias; ita motum corpus habebit
Qualemcunque, licet valeat sibi sumere nullum:
Atque hunc externae variabunt denique causae;
Ut rota circumagitur directo fluminis ictu;
Cùm secus haud possit proprio super axe moveri.
Sic ais? Ecce quies è rebus tollitur omnis;
Nec motu caruisse, ut non caruisse figurâ,
Corpora jam possunt: quod nec tu effarier ausis.
Esse figuratum nam corpus quodque necesse est:
Rem, positus limes qui terminat, ipse figurat.
Sed corpus nullâ motum ratione requirit:
Stare potest; neque naturam, statione quietâ,
1430Corporis amittit. Moveatur, sive quiescat,
Corpus idem remanet, compactum è partibus iisdem.
Nonne etiam, tibi dum gravitas nativa placebat,
Collapsas Atomos, in centrum fortè cadendo
Si tandem veniant, ibi tum cessare putabas?

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
