# Anti-Lucretius 149

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI QUINTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/149

LIBRI QUINTI. COLLECTIS breviter iis, quae superioribus Libris effecta sunt, laudat Lucretii poesim, vecordiam vituperat: tum ad mentem humanam, de quâ hoc in Libro agendum est, progreditur: à v. 1. ad v. 89. Esse aliquas mentes ostendit, & à mente solâ petendam esse causam motûs: à v. 89. ad v. 259. Mentem non esse corpoream probat ex naturâ Materiae; & ex eo quòd ex variis Materiae modis, quales sunt positura, moles, figura, motusque partium, existere mens nequaquam possit; sed variae tantùm rerum corporearum formae: quod patefacit exemplo ignis, cujus omnia phaenomena explicat: à v. 259. ad v. 609. Aliis argumentis evincit mentem nihil habere cum materiâ commune; & causam extitisse materiâ priorem, quae hunc illumve motum materiae daObjicienti Epicuro mentem affici contagione corporis, ac proinde corpoream esse & mortalem, respondet cum corpore conjunctam quidem, at non eamdem esse. Quod illustrat exemplo citharae ac citharaedi: à v. 713. ad v. 812. Distincto triplici genere cogitationis, ex eo quòd mens uno tempore & plura sentit, & varios sensus inter se comparat, concludit unam ac simplicem esse ac proinde immortalem.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
