Latin · Dactylic hexameter
QDAXARACOM
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc cohibenda minùs, quo quid vehementiùs ardet.
Non aliter quàm si patulo Neptunus hiatu
Aggeribus ruptis Batavos exundet in agros,
Claustraque dissiliant valido concussa Tridenti:
Mergitur omnis humus: quaecunque ferocibus undis
Objicies frustra, Neptuni tetra vorabit
Ingluvies: rabido satius parere furori;
Donec sponte suâ refluant, Corisque remissis,
Ingentes demum liceat sarcire ruinas.
Quò D si permittam rectae rationis ut usum
Agnoscas, atque id nusquam variabile lumen
Praeficias &judiciis &moribus, ut sint
Ad normam; nobis ergò simul esse fateris,
Nonnihil ingenitum, quo libera facta regantur,
Ante Voluptatem; nec princeps ampliùs illa
Censeri poterit nec vitae regula nostrae:
Imò pernicies hominum tabesque nefanda,
(45 Illius indomitos Ratio ni temperet aestus.
Talis ad humanos usus convertitur ignis;
Optimus ingratum membris depellere frigus,
Extinctamque diem noctis reparare per umbram,
Et mollire cibum, &succos extrudere plantis,
i50 In calcem, in vitrum lapides mutare perustos, Et ferrum coquere &nigris fornacibus aurum: Quem si incauta manus tractaverit, ecce! cremantur ligna trabesque domûs; tectis furit excita vento