# Anti-Lucretius 15

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, QDAXARACOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/15

Tale Voluptati frenum injecisse quid ergò
Te jactas, quod inane jubes vanumque putari?
NAM quod apud Sinas, ubi Solis prima renati
Tela micant, studio celebres, legumque peritos
Fama refert quosdam nullo mercedis amore
Virtutem colere, ac Vitium formidine nullâ
Poenarum toto certatim excludere regno,
Non tamen est aliquâ sine Relligione, nec omni
Speque metuque vacat speciosa haec Regula morum,
Et componendae lex ferme Stoica vitae.
Aeternam saltem normam, Verique Bonique
Nativum exemplar non inficiantur, & Orbis
Nescio quam veluti Rationem immotaque jura,
Quorum à legitimo minimùm desciscere cultu
Non modò grande nefas, sed & irreparabile damnum.
At quae jura tibi, quae lex, quae norma, quis ordo
Quem non intulerit casus, mensve edita casu?
Vil solidum tibi, nil verum, nisi sola Voluptas.
Unde Voluptatem penes est adscribere rebus
Justitiae scelerisque notam, & jus dicere menti:
Ut sua cuique Deus jam fiat dira cupido.
Sic & Junones proprias, Geniosque Deosque
Restituis, casu nobiscum & forte creatos.
Propria nam quidquid Natura requirit ab uno
Quoque hominum, haec ipsi Venus est, Venus omnia subdens,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
