Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 152
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe magis placet error; &ingemuisse repertâ
Luce solent, per quam redeunt fastidia Veri;
Et blandè mendax frustra revocatur imago.
Si tamen incusso rationum robore pulsum
Errorem extortumque tibi periisse doleres,
Mirarer, quantum posset malesuada Voluptas.
Nam quaecunque suae posuit fundamina Sectae
Gens inimica Deo, certè victricibus armis
Convulsisse mihi videor. Magnum illud inane,
Atque immortales Atomos, Motumque perennem
Stravi, &Naturâ solùm auxiliante peremi.
PERDITA sunt igitut, sunt fracta Cupidinis arma,
Pungere nec poterunt, nisi quos impervia luci
Fascia multiplex oculis obducta, volentes
Occaecat, rectaque viâ discedere cogit.
Nunc Epicureos habitare Lucretius hortos,
At nullâ comitum pergat stipante catervâ.
Hìc agitare velit Cytheream inglorius artem:
ìc myrtum floresque legat; quos tinxit Adonis