Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 154
Unproofread scanNot analysed yet
Nostris illa subire animis, utcunque creentur.
Verùm saepe animus variis rationibus anceps
Distrahitur, quaerens &fluctuat, ambigit, haeret;
Quòd partim ignoret partim cognoscat: &ultrà
Progrediens è jam notis incognita tentat
Eruere, addendo priscis nova semper, &unum
Colligit ex alio; meditans quid ritè sequatur,
Quid minus; atque ideis poni quis debeat ordo;
Et collatarum quae sit concordia rerum.
Sic tandem adnitens intelligit, atque reflexus
In se ipsum, proprios considerat ipse labores:
Si rem aliquam nescit, se se nescire, vel hoc scit: Et se, cùm dubitat, sentit dubitare; negare, 115 Cùm negat; &Verum attingens, se attingere novit. HINC elementorum mixturis corpora creta