# Anti-Lucretius 154

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/154
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/154

Nostris illa subire animis, utcunque creentur.
Verùm saepe animus variis rationibus anceps
Distrahitur, quaerens & fluctuat, ambigit, haeret;
Quòd partim ignoret partim cognoscat: & ultrà
Progrediens è jam notis incognita tentat
Eruere, addendo priscis nova semper, & unum
Colligit ex alio; meditans quid ritè sequatur,
Quid minus; atque ideis poni quis debeat ordo;
Et collatarum quae sit concordia rerum.
Sic tandem adnitens intelligit, atque reflexus
In se ipsum, proprios considerat ipse labores:
Si rem aliquam nescit, se se nescire, vel hoc scit: Et se, cùm dubitat, sentit dubitare; negare, 115 Cùm negat; & Verum attingens, se attingere novit. HINC elementorum mixturis corpora creta

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
