# Anti-Lucretius 155

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/155
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/155

Intuitus, rerum causas ab origine primâ
Deducit: Terraeque plagas, coelique meatus
Metiri, certisque valet describere signis.
Inde tenebrosum sectatur in aethere conum,
Corpore quem spisso Tellus à lumine Solis
Defensat, Coelique trahit per aperta sequacem:
Praedicens, quâ parte Poli, quâ noctis in horâ,
Et quoties, post mille annes, post saecula mille,
Obscurandus ea sit Lunae vultus ab umbra:
Quos etiam Terrae Pelagique obnubere tractus
Debeat abscondens fraternum Cynthia lumen,
Convexoque diem interceptam frangere tergo;
Et quota celati percurrere segmina disci.
Tum quibus inter se gyris, quae Sidera magno
Sunt addicta Jovi & coelo comitantur euntem,
Saepius occurrant adversa, sibique vicissim
Praeripiant commune jubar, tenebrasque refundant:
Prospicit haec etiam vasti explorator Olympi;
Ac monet antè diu, quàm sint, certissimus augur;
Atque Sibyllinis audet conscribere fastis.
Nec statione suâ motus, prudenter & altè
Duntaxat meditans ipso sub fornice tecti,
Computat hinc verè, quantum plaga distat Eoa
Aequore ab occiduo; quàm regnis dissita regna,
Littora littoribus; quàm sejunctae urbibus urbes.
Cùmque polos inter, quà fulgens orbita Solis
Dividit in geminas Coeli discrimina partes,
Praefixi desint apices, immotaque puncta.
Quorum à conspectu distantia certa locorum,
Phoebeo quae sunt sub tramite, possit haberi;
Hoc studio supplet, sibi quod Natura negavit.
INDE truci Pelago fragilem committere cymbam
Non dubitat; ferturque vadis, & circuit orbem:
Nec timet ignotae nocturna pericula Terrae,
Nec decertantes validis Aquilonibus Austros.
At magnete regens vestigia caeca per undas,
Nunc adit imberbes populos & foeta metallis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
