# Anti-Lucretius 157

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/157
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/157

QUINETIAM, cur sint quae sunt, quo fine regantur
Detegere aggressus, causas effectaque confert;
Concordent ne simul, tandem re detegit ipsâ:
Difficilesque vias, omnique impervia sensu
Naturae penitus rimans arcana, recludit.
Disputat occultis de rebus, & alta tuetur;
Quo pacto nunc, sit ne Deus qui fecerit Orbem,
An Mundus sit causa sui, perpendimus ambo.
Praeterea mores, normamque, modumque beatè
Vivendi statuit: justum secernit iniquo
Ut verum falso: quid honestis turpia distent,
Noxiaque utilibus, pariter quid grata molestis
Aestimat: odit, amat; probat, improbat; optat & horret.
Tum quod opinatur, quod vult, persaepe retractans,
Itque animadvertens propria in decreta, severus
Errorem ipse suum potis est deprendere censor;
Emendatque, minùs quae circumspexerat ante.
DENIQUE multiplices annexi corporis artus
Dirigit, arbitrioque potens dominante gubernat.
Nam quocunque jubet, faciles vertuntur ocelli;
Pesque manusque volant; ad nutum inflectitur omnis
Musculus; ad nutum fermè omnia membra sequuntur.
Sic loquimur, gradimurque, & brachia sponte movemus,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
