# Anti-Lucretius 16

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, QDAXARACOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/16

Flamma vorax; trepidi fugiunt per compita cives;
Fit clamor gemitusque; volant contagia pestis
Horrida, quae nullis poterunt succumbere lymphis;
Templa ruunt; omni de culmine depluit imber
Torridus; eversae fumant super aedibus aedes;
Urbs ubi magna fuit, cinerum tolluntur acervi.
Fervida sic toto bacchatur in Orbe Voluptas,
Ac genus humanum vitiis grassantibus implet.
Hanc si fortè jugo subigas Rationis amarae,
En! subversa tibi ruit à fundamine moles;
Nilque novi profers, quod non Academia pleno
Dixerit ore tonans & porticus atque Lyceum.
Quòd si debuerit Rationem anteire Voluptas,
Ipsa sui & nostri domina est, frenumque recusat.
Tum Ratio genitrix virtutum & regula vitae,
Serva Voluptatis tibi, non Regina videtur.
4701 nunc, & vitium verbis obvolve modestis.
SUNT qui Gassendo freti duce, sic Epicurum
Defendant, nullum ut jactent genus huicce petitum
Esse Voluptatis, nisi quod Virtute paratur.
Hi fraudem ignorant Virtutis nomine tectam;
475Fallacique viro nimium patienter adhaerent. Nempè quid est Virtus, quid Honestas, judice Graio, Quem verbis lusi tanto dignantur honore, antis immeritum scribendo laudibus ornant?
An Recti constans atque obfirmata cupido,
Contra delicias, & cuncta pericula contra,
Propositique tenax, vel cùm malesuada Voluptas
Obstiterit, terrorve minantiaque ora Tyranni?
Non ita; sed placiti, quodcunque sit, integer usus,
Absque dolore, metu, vel sollicitudinis umbrâ.
Illa supercilio rigidi sit digna Catonis;
Est, Epicure, tibi ridens & blandula virtus,
Carpere delicias cautè, vitâque fruisci.
Non quod honestum in se, pulchrumque est, hoc tibi gratum:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
