# Anti-Lucretius 160

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/160

Hinc Atomos per se noscentes atque volentes,
Ac simul aeternas fugas affirmare, Lucreti.
Democritus quondam nonnullas ponere tales
Ausus erat, quae prae reliquis hâc dote superbâ
Pollerent, Mentesque forent à simplice vulgo
Distinctae: qualis plebem contemnit agrestem,
Addictam officiis, natam servire patique,
Libera Nobilitas, titulisque ac juribus amplis
Praecellens. Tanto visa est commota periclo,
Quae schola mortales animos contendit & optat:
Semocritumque patrem subitò indignata reliquit.
Reverâ nil ridiculum magis, atque pudendum,
Quàm pariles Atomos in caecas, inque videntes
Partiri: fictum gratis erat, ac sine causa.
SED videamus utrùm minùs à ratione recedat,
Quod cecinit super his Epicuri serva Camoena.
Materies, inquit, per se nil sentit; & omnes
Aequâ sorte Atomos, cunctarum exordia rerum,
Naturâ caecas & inertes esse necesse est.
Verùm ubi fortunâ certae quaeque ordine certo
Convenere simul, (quamvis nec dicere quales
Omnino valeat, nec quis demum ille sit ordo)
Efficiunt animum. Putat autem è sanguine puro,
Partibus aëriis, subtili denique flammâ,
Posse aliquid nasci quod cogitet ac velit, etsi
Corporeum; tandemque mori compage solutâ.
ERGO Materiae tantùm mixtura modusque
Efficient Mentem. Sed quid mixtura creabit
Materiae in latebris, ut Mens ubi nulla fuisset,
Mens ibi continuò existat: vis nempe jubendi;
330Vis meditans, operumque potens; vis apta movendis
Corporibus: vis percipiens, ac praedita sensu,
Judiciumque ferens, & agendi robore praestans?
Nam perscrutari, nam prospicere atque movere,
Et praeferre, sequi, fugere, impugnare, reniti;
Hoc agere est, Mixtura novi nil partibus affert

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
