# Anti-Lucretius 162

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/162

Solvetur salibus liquidis, ac lumina fallet.
Tum cibus in nostros qui sensim diditur artus,
Sumit multiplices humano in corpore formas,
Mutato solùm textu, inversisque figuris;
Materiâ remanente tamen constanter eâdem:
Quae quamvis agitata modos vertatur in omnes,
Naturae nunquam propriae de finibus exit.
NEC verò inde modum potis est acquirere talem,
Qui non sit re corporeus; re corporis inter
Ut verbis loquar ipse tuis) eventa locandus;
Connexamque sui speciem cum corporis ipsa
Perpetuò specie referat. Lex quippe modorum
Illa est, ut nequeant attentâ mente videri.
Quin simul & videas rem cui modus additus haeret.
Namque modus nihil est, nisi res hac praedita formâ.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
