# Anti-Lucretius 163

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/163

Donec eas aliquis tandem liquor, aut vapor ignis
Imbuat, ac sensim penetrans discedere cogat.
Distractae, subitò priscâ de sede moventur:
Corpora tunc videas mollescere, saepe liquari.
At verò intus habent partes liquidissima fluxas,
Et fragiles, ac perpetuâ vertigine motas;
Quae teretes cùm sint, nequeunt per mutua necti,
Quamvis contiguae, semperque teruntur eundo.
Mollia sed partim sunt dura, liquentia partim:
Naturae ambiguae; quia mixtas ordine partes
Ex utroque tenent genere, alternisque locatas;
Ac durae fluidis minimeque tenacibusque inter
Texuntur globulis, quorum constante vicissim
Mobilitate fremunt, motumque quiete retardant.
HAEC ita cùm fuerint, certè nihil esse videtur
In vi Materiae, quod non exponere possim
His tantùm adductis, positurâ, mole, figurâ,
Et motu, & requie. Cur arida concremet ignis:
Cur lignum in cineres, in calcem saxa resolvat:
Cur silicem in vitrum vertat; cur tosta metalla
In liquidum flumen: cur limum induret, abacto
Quidquid erat lymphae: cur extrahat intima rerum
Principia; & flammis oleosa micantibus ornet
Rodendo, interea spargens circumundique lumen;
Caetera dum candent ab eo, tantùmve rubescunt:
Cur aliis verò caecum sine luce calorem
Infundat, mediisque ardores temperet undis:
Cur & conflictu lapidum ferrique, repentè
Prosiliat; gelidis ac fortè liquoribus unà
prodat:
Congestis, fumum & flammam cum murmure
Horrifico tandem cur impete fulminis actus,
Tam volucris ruat in terras, fulgore corusco
Percellens oculos; vehemensque agilisque meatus
Vi tantâ penetret, saepe ut (mirabile dictu
Vaginâ totum illaesa liquefecerit ensem:
Haec & plura etiam, quae cuncta referre pigeret,
Jam video, simul atque obelis pungentibus ignem
Pyramidi aut cono paribus consistere novi, Qui motu rapido longè lateque feruntur. partes Nam quò non penetrant? Quovis in corpore Exagitant, rumpunt, lacerant, solvuntque, fugantque,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
