# Anti-Lucretius 164

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/164
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/164

Dispositas prout inveniunt: si fortè quietas,
Ac pressas, ineunt aegrè, ac molimine longo:
Quòd si discretas, pervadunt, vixque morantur.
Mobilibus proprium facili conamine motum
Contribuunt. In sulphureis cumulantur & haerent;
Donec divisas penitus, circùm agmine facto,
Abstulerint: ac mille modis volitare videntur;
Quòd fumum undantem & pingui fuligine plenum,
Quâ se cunque viâ promoverit ille, secuti,
Perpetuo spolient; spoliatum deinde relinquant.
Interea lucent; rapido quia turbine circùm
Vibrati, radios constanter in aethera mittunt:
Quos ubi refractos variè, varieque reflexos
Rerum objectarum facies transmittit ad imam
Partem oculi, subitò illarum se vivida imago
Pingit ibi, solet ut fieri in nigrante tabellâ:
Tum variae apparent formae, variique colores.
AT verò flammis ubi sulphura nulla ciendis
Suppeditantur, agit nihilominus intima serpens
Per loca, sed tacitus, longeque obscurior ignis.
Exiguam reddit lucem, si pauca supersunt.
Nam fulgere nequit radius nisi rectus ab illo
Proveniens, intret nostrae subeatque foramen
Pupillae. Quoties curvis amfractibus errat,
Tunc latet. Occulto calefiunt corpora motu,
Posthac frigescunt; vel cùm secessit in auras
Ignea vis, vel cùm sic partibus implicuit se,
Ut penitus torpens angusto in carcere cesset;
Donec ab injectis rediviva efferveat undis.
ET quia grassatur totum diffusa per Orbem,
Semper adest, non mota quidem, sed promta moveri.
Hinc adeò luctâ solidorum excita resurgit,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
