# Anti-Lucretius 17

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, QDAXARACOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/17

Nam si esset, quid Socratico, quid Pythagoreo
Tramite distares, quid Relligione severa?
Sed tibi quod gratum, sejunctâ labe timoris
Et curae, subito culpâ vacat, atque decorum est.
Abs te non igitur posita in Virtute Voluptas,
Ast in eâ Virtus; tantûm ars est rite fruendi
Naturâ, non Naturam Ratione domandi.
Sed virtus nulla est, nisi cùm frenata Voluntas
Subditur imperio rectae Rationis, & omnes
Continet affectus, nostro qui pectore surgunt,
Edomitosque jugo reprimit, si quando rebellant.
Et quo majores poscit victoria curas,
Tanto nobilior, tanto magis inclyta Virtus.
QUORSUM ergô tot consiliis monitisque salubres
Se primum docuisse vias Epicurus Athenis
jactat, & ad mores totum applicuisse regendos ngenium, verae ante alios Virtutis amicus;
Si, quam voce tenus laudat, re interficit ipsa?
Demsit ubi, quidquid moderatur gaudia mentis,
Invitat cunctas moderanda ad gaudia mentes.
Non scelus, at sceleri subjunctum saepe dolorem
Detestatur: id est, scelus ipsum diligit, imò
Commendat, si fortè metu aut moerore vacabit:
Et stimulos acres jam sponte ruentibus addit.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
