# Anti-Lucretius 170-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/170-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/170-2

Et quia Materies ne puncto temporis uno
Stare quidem potuit, quin partes ordine saltem
Dispositas aliquo, aut aliquâ sub imagine haberet,
Vel cùm staret adhuc tetrum chaos omnia miscens:
Certè causa movens, quam Mentem ostendimus esse,
Materiam praevertit; & omni corpore differt,
Principium velut effecto differre necessum est.
ERGO supremam inter, quâ Mundi templa reguntur,
Atque hoc inclusam perituro in corpore Mentem,
Differitas illa est, quâ sunt aeterna creatis
Dissita, summa imis; quâ praestant maxima parvis;
Et quâ finito disjungitur infinitum.
Attamen ex nostrâ, quae sit natura supremae,
Perspicies: etenim minor est majoris imago.
Aspice suspensum sublimi è fornice Solem,
A primâ jussum nascentis origine Mundi,
Aetheris immensi diffusa per aequora, lucem
Subjectis quoquò versus dispergere terris:
Ille quidem ignivomâ radios fornace liquentes
reo Vibrat inexhaustus, vas admirabile: Solis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
