# Anti-Lucretius 172

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/172
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/172

Ostendunt unà Mentem cum corpore jungi;
Quis neget? Ast unam Mentisque & corporis esse
Naturam, non significant. Ita quilibet arte
Strenuus Aoniâ citharam pulsare sonantem
Aobilibus digitis, chordasque animare loquaces,
Et lenocinio blandi modulaminis aures
Demulcere tuas, citharâ sic pendet ab ipsa,
Non ullos ut possit eâ sine promere cantus.
Nam si rupta silet, si quâ temerata ruina est;
Si chordae nimium tensae nimiumve remissae
Amisere tonum, vel si una aut altera defit;
Si caveam implerunt sordes, hebetantque sonorem;
Ecce manet citharoedus iners, frustraque peritus
Aut nihil aut pravum canit, & nescire videtur.
Ergò artem Museam ipsa in testudine pones?
Ac tibi propterea res una putabitur esse
Organum & organicus? Talis sit copula porro
Corporis ac Mentis: nisi quòd deponere non quit
Adjunctum sibi Mens, nec sponte resumere corpus;
At dum vita manet nobis, haec semper eidem,
Cui sociata semel, sociabitur instrumento.
Caetera consimili penitus ratione geruntur.
NAM veluti quaedam citharae sunt propria,
quae non
Organicum spectant; ut concamerata tabellis
Per commissuras laterum specus unde sonando
Fit fremitus levis & responsat textilis Echo;
Nervorum pariter situs mensura, frequentes
Aut raros, celeres aut tardos, tempore eodem
Subsultus referunt; ex quo sonus exit acutus,
Aut gravis. Haec cantor non efficit, utitur illis.
Necnon ipse quidem tenet in se multa vicissim,
Quorum ut fit compos citharâ non indiget ullâ.
Nimirum est in eo modulandi parta facultas,
Atque omnis ratio harmoniae: nam cuncta per artem
Et quae consona sunt, & quae sunt dissona novit:
Et nihil à citharae nervis prodibit amoeni,
Quod non per digitos transmissum emanet ab ipso.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
