# Anti-Lucretius 173-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 173. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/173-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/173-2

Ceu veget, augescitque arbos, nihil indiga Mentis.
Sic sua sunt etiam, secluso corpore, Menti
Officia. Ut numeros quando sine fine patentes
Colligit agglomerans; iterum multiplicat, auget,
Imparibusque pares confert; mox dividit illos
Aequas, non aequas in partes; atque secando,
Ut priùs augendo, infinitum attingit utrinque.
At neque corpus habent numeri, nec sensibus ullis
Obversantur. Item quamvis finita sit ipsa,
Aeternum, immensum, infinitum libera tentat,
Et perscrutari, & percurrere saepius audet.
Sed neque corpus habent, nec sensibus obvia sunt
Tutemet hocce tuum quoties tibi fingis Inane,
Exuis ignorans quovis à corpore Mentem;
Dumque negas incorpoream, simul esse fateris.
Quin ea, per sensus quae sunt allata, retractans,
Abstrahit à rebus rerum genera omnia: sentit,
Causa quid effecto, medium quid fine, modusque
Differat à re ipsa; quid corpore corporis illa
Notities, quam sola potest vis edere Mentis.
Unde, ut corporeae molis sunt propria quaedam
Officia in nobis, quae non à Mente profecta
Mechanices tantùm normam legesque sequuntur;
Sic sua sunt Menti, quae nil à corpore sumunt.
QUANQUAM ergò fateor cognosci plurima sensu,
Plurima sunt etiam quae purâ mente videntur,
Propterea quòd nulla sui simulachra profundant.
Qui pateat vi corporeâ res corporis expers?
Sensus enim rerum formas, molem atque colores
Percipit, ac sonitus & odores atque sapores,
Duritiemque ac mollitiem, tum frigora & aestus,
Levorem, humorem, atque istis contraria: verùm
820 Quot sunt, quae retuli, distantia prorsus ab illis?
Non igitur solo deprendimus omnia sensu.
AT genus est medium quoddam, mixtumque duobus:
Ut cùm totus homo gustat, videt, ambulat, audit.
Nam partim haec animo fiunt, & corpore partim;
Sic tamen ut dominae tum subsit machina Menti:
Ceu lyra dulce sonat docto pulsata magistro.
Foederis argumentum in sensu est. Nam sine Mente
Nullus adest sensus, neque Mens sine corpore sentit.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
