# Anti-Lucretius 175-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/175-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/175-2

Perturbat; nec spes animo tamen excidit omnis;
Molitur, si quis fractâ rate praenatat asser
Obvius, auxilium misero sibi; voce precatur
Caelicolas supplex, & votis flectere tentat;
Terram, terram orans, mare detestatus iniquum;
Aspice quot varii rerum uno tempore sensus,
Unam commoveant agitato corpore Mentem.
NAM res perpetitur quae tot simul anxia motus,
Res ea quae timet atque cupit, gaudetque doletque,
Quae sentit, varios & sensus comparat, una est
Ac simplex: ideo non constat partibus ullis.
Si fingatur enim multis è partibus esse,
Parvula quantumvis vel subtilissima fiat,
Officio pars quaeque suo jam dedita, certè
Nesciat officium alterius, neque judicet inter
Sensus diversos quis suavior; haec neget, illa
Affirmet discors; velit una quod altera nolit:
Quamque suo nam jure frui arbitrioque necesse
est.
Ut partes oculi non uno munere cunctas

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
