# Anti-Lucretius 175

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 175. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/175

Te quoque nunc tacitè meditantem exordia
Mundi,
Aut gravibus curis defixum si quis inuret
Candenti ferro, vel acu pungente lacesset,
Ociùs abjiciens animo quaecunque tenebas,
Totus ad acre malum tu te convertis, & illuc
Mente ruis; quia res in te quae cogitat, ipsa
est
Quae sentit. Dum nauta ferâ quassante procella
Territus, undarum tumidos assurgere montes
Et spumam ruere, & misceri turbine pontum,
Et faciem coeli tenebrosam, & fulgura cernit
Undique disruptis obliquè percita nimbis,
Et subsidere navim, atque atro gurgite volvi;
Tum vim ventorum rabidam, pelagique furentis
Terribilem fremitum, & crepitantes fulminis ictus,
Vectorum & pavidos clamores auribus haurit;
Huic simul & fauces ingratus torquet amator,
Et nares vexat sentinae tetra mephitis:
Frigore membra tremunt; mentem horrida mortis imago

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
